Liber Deuteronomii*

Caput 1: Versus 37

Nec miranda.Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur:Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis.Sed sententia sequens videtur solvere quaestionem:Haec est,inquit,aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum,etc.Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit irae et vindictae, tam in populum quam in Moysen et Aaron.Nec tu ingrederis.ISID.Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.
(* Traductions européennes)